RENUNCULUS, Gall. RENONCULE

RENUNCULUS, Gall. RENONCULE
RENUNCULUS, Gall. RENONCULE
flos mirae
pulchritudinis, sed odore destitutus, de quo sic Fr. Pomey, Ut primum oculos et manum adverti in te, Renuncule speciosissime; teque legi humi seprentem ———— magnô coepisti esse tum primum apud me locô. Cauliculum quippe sensi tibi esse tenerum ac mollem —— Itaque carpsi ego te studiose, nondum quidem satis oexplicatum, satisque comtum, splendenti tamen haud absimilem carbunculo, aut ardenti sphaerulae, aut glomo certe, coccinei ex serico fili. Pauca tum tibi diffusa inerant foliola, sphaerulam illam venuste praetexentia. At ubi in ampullam algentis aquae inserui te ab extreme caule sinum ilico deducere sensi: et quas obvolutas gremie complicatasque continebas Veris opes et Florae gazas, recludere coepisti atque evolvere. Prob? quantam ego tum, ex aureo illo purpureoque textili et miniatis illis foliis, taeniolisque, tam mirabilt consertis opere, hausi oculis voluptatem etc. Vide eum in Descript. div.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”